- FLORENS Christianus praenom
- FLORENS Christianus praenomO. Septimius, quod quintus liberorum esset septimo mense, ex matre sua genitorum, Aurelian. fil. Gulielmi primarii Francisci I. Medici, Graece ac Latine doctissimus, et in utraqueve lingua Poeta excellens. Antiquisqueve comparandus. Praeceptor Henrici IV. in obsidione Aureliam strenue se gessit, inde Vindocinum concessit, atqueve urbe hac captâ in Ligistarum manus pervenit, lytro mox persoluto ab alumno suo generoso liberatus. Obiit A. C. 1596. Aet. 56. pater Claudii editoris scriptorum eius, quae plurima, ut videre est apud Auten. Teissier in Elog. Part. 2. p. 243. 244. et 415. 416. Plura apud Thuan. Hist. l. 53. Sammarthanum Elogiis, Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.